Teilen

 

Zephanja 3

Diese Kapitel in anderen Übersetzungen
Luther 1912,  Elberfelder 1905,  Elberfelder 1871,  Schlachter 1951,  Luther 1545,  Textbibel,  Neue evang. Übersetzung,  King James(Englisch),  

oder ganz einfach drücken Sie "Übersetzungen" um die unterschiedlichen Übersetzungen parallel anzuzeigen bzw. vergleichen.
StelleVulgate
1vae provocatrix et redempta civitas columba
2non audivit vocem et non suscepit disciplinam in Domino non est confisa ad Deum suum non adpropiavit
3principes eius in medio eius quasi leones rugientes iudices eius lupi vespere non relinquebant in mane
4prophetae eius vesani viri infideles sacerdotes eius polluerunt sanctum iniuste egerunt contra legem
5Dominus iustus in medio eius non faciet iniquitatem mane mane iudicium suum dabit in luce et non abscondetur nescivit autem iniquus confusionem
6disperdi gentes et dissipati sunt anguli earum desertas feci vias eorum dum non est qui transeat desolatae sunt civitates eorum non remanente viro nec ullo habitatore
7dixi attamen timebis me suscipies disciplinam et non peribit habitaculum eius propter omnia in quibus visitavi eam verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas
8quapropter expecta me dicit Dominus in die resurrectionis meae in futurum quia iudicium meum ut congregem gentes et colligam regna ut effundam super eas indignationem meam omnem iram furoris mei in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra
9quia tunc reddam populis labium electum ut vocent omnes in nomine Domini et serviant ei umero uno
10ultra flumina Aethiopiae inde supplices mei filii dispersorum meorum deferent munus mihi
11in die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis quibus praevaricata es in me quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiae tuae et non adicies exaltari amplius in monte sancto meo
12et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum et sperabunt in nomine Domini
13reliquiae Israhel non facient iniquitatem nec loquentur mendacium et non invenietur in ore eorum lingua dolosa quoniam ipsi pascentur et accubabunt et non erit qui exterreat
14lauda filia Sion iubilate Israhel laetare et exulta in omni corde filia Hierusalem
15abstulit Dominus iudicium tuum avertit inimicos tuos rex Israhel Dominus in medio tui non timebis malum ultra
16in die illa dicetur Hierusalem noli timere Sion non dissolvantur manus tuae
17Dominus Deus tuus in medio tui Fortis ipse salvabit gaudebit super te in laetitia silebit in dilectione tua exultabit super te in laude
18nugas qui a lege recesserant congregabo quia ex te erant ut non ultra habeas super eis obprobrium
19ecce ego interficiam omnes qui adflixerunt te in tempore illo et salvabo claudicantem et eam quae eiecta fuerat congregabo et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum
20in tempore illo quo adducam vos et in tempore quo congregabo vos dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terrae cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris dicit Dominus







Copyright Information