Teilen

 

Sprüche 24

Diese Kapitel in anderen Übersetzungen
Luther 1912,  Elberfelder 1905,  Elberfelder 1871,  Schlachter 1951,  Luther 1545,  Textbibel,  Neue evang. Übersetzung,  King James(Englisch),  

oder ganz einfach drücken Sie "Übersetzungen" um die unterschiedlichen Übersetzungen parallel anzuzeigen bzw. vergleichen.
StelleVulgate
1ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis
2quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur
3sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur
4in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima
5vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus
6quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt
7excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum
8qui cogitat malefacere stultus vocabitur
9cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor
10si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tua
11erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses
12si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua
13comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo
14sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit
15ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eius
16septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malum
17cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum
18ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam
19ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios
20quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur
21time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearis
22quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novit
23haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio non est bonum
24qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus
25qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio
26labia deosculabitur qui recta verba respondet
27praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea aedifices domum tuam
28ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuis
29ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique secundum opus suum
30per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti
31et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem eius spinae et maceria lapidum destructa erat
32quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam
33parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas
34et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus







Copyright Information