Teilen

 

Sprüche 11

Diese Kapitel in anderen Übersetzungen
Luther 1912,  Elberfelder 1905,  Elberfelder 1871,  Schlachter 1951,  Luther 1545,  Textbibel,  Neue evang. Übersetzung,  King James(Englisch),  

oder ganz einfach drücken Sie "Übersetzungen" um die unterschiedlichen Übersetzungen parallel anzuzeigen bzw. vergleichen.
StelleVulgate
1statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum voluntas eius
2ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia
3simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio perversorum vastabit illos
4non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a morte
5iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet impius
6iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniqui
7mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribit
8iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo
9simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur scientia
10in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione impiorum erit laudatio
11benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur
12qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit
13qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissum
14ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia
15adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cavet laqueos securus erit
16mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias
17benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis est et propinquos abicit
18impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis
19clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem
20abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant
21manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum salvabitur
22circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua
23desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furor
24alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt
25anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur
26qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium
27bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis
28qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi virens folium germinabunt
29qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus est serviet sapienti
30fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens est
31si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator







Copyright Information