Teilen

 

Römer 3

Diese Kapitel in anderen Übersetzungen
Luther 1912,  Elberfelder 1905,  Elberfelder 1871,  Schlachter 1951,  Luther 1545,  Textbibel,  Neue evang. Übersetzung,  King James(Englisch),  Westcott-Hort (Griechisch),  Gottes Agenda  

oder ganz einfach drücken Sie "Übersetzungen" um die unterschiedlichen Übersetzungen parallel anzuzeigen bzw. vergleichen.
StelleVulgate
1quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionis
2multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei
3quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit
4est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris
5si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico
6absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum
7si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor
8et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est
9quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse
10sicut scriptum est quia non est iustus quisquam
11non est intellegens non est requirens Deum
12omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum
13sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum
14quorum os maledictione et amaritudine plenum est
15veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem
16contritio et infelicitas in viis eorum
17et viam pacis non cognoverunt
18non est timor Dei ante oculos eorum
19scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo
20quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati
21nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis
22iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio
23omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei
24iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu
25quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum
26in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu
27ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei
28arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis
29an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium
30quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem
31legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus







Copyright Information