Teilen

 

Psalmen 78

Diese Kapitel in anderen Übersetzungen
Luther 1912,  Elberfelder 1905,  Elberfelder 1871,  Schlachter 1951,  Luther 1545,  Textbibel,  Neue evang. Übersetzung,  King James(Englisch),  

oder ganz einfach drücken Sie "Übersetzungen" um die unterschiedlichen Übersetzungen parallel anzuzeigen bzw. vergleichen.
StelleVulgate
1(77:3) quae audivimus et cognovimus et patres nostri narraverunt nobis
2(77:4) non sunt abscondita a filiis eorum a generatione sequenti narrante laudes Domini et potentiam eius et mirabilia eius quae fecit
3(77:5) statuit contestationem Iacob et legem posuit in Israhel quae mandavit patribus nostris ut docerent filios suos
4(77:6) ut cognosceret generatio subsequens filii nascituri surgent et narrabunt filiis suis
5(77:7) ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur cogitationum eius et mandata eius custodiant
6(77:8) ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius
7(77:9) filii Efraim intendentes et mittentes arcum terga verterunt in die belli
8(77:10) non custodierunt pactum Dei sui et in lege eius noluerunt ingredi
9(77:11) et obliti sunt commutationum eius et mirabilium eius quae ostendit eis
10(77:12) coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypto in regione Taneos
11(77:13) divisit mare et transduxit eos et stare fecit aquas quasi acervum
12(77:14) et duxit eos in nube per diem et tota nocte in lumine ignis
13(77:15) scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis magnis
14(77:16) et eduxit rivos de petra et elicuit quasi flumina aquas
15(77:17) et addiderunt ultra peccare ei ut provocarent Excelsum in invio
16(77:18) et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum animae suae
17(77:19) et loquentes contra Deum dicebant numquid poterit Deus ponere mensam in solitudine
18(77:20) ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo
19(77:21) ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel
20(77:22) quia non crediderunt Deo nec habuerunt fiduciam in salutari eius
21(77:23) et praecepit nubibus desuper et portas caeli aperuit
22(77:24) et pluit super eos man ut comederent et triticum caeli dedit eis
23(77:25) panem fortium comedit vir cibaria misit eis in saturitatem
24(77:26) abstulit eurum de caelo et induxit in fortitudine sua africum
25(77:27) et pluit super eos quasi pulverem carnes et quasi harenam maris volatilia pinnata
26(77:28) et ceciderunt in medio castrorum eius in circuitu tabernaculorum eius
27(77:29) et comederunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis
28(77:30) non indiguerunt de cupiditate sua cum adhuc cibus esset in ore eorum
29(77:31) furor ergo Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israhel incurvavit
30(77:32) in omnibus his peccaverunt ultra et non crediderunt mirabilibus eius
31(77:33) et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter
32(77:34) si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum
33(77:35) et recordabantur quia Deus fortitudo eorum et Deus excelsus redemptor eorum
34(77:36) et lactaverunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei
35(77:37) cor autem eorum non erat firmum cum eo nec permanserunt in pacto eius
36(77:38) ipse vero misericors propitiabitur iniquitati et non disperdet multumque avertit iram suam et non suscitavit totum furorem suum
37(77:39) sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens
38(77:40) quotiens provocaverunt eum in deserto adflixerunt eum in solitudine
39(77:41) et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel concitaverunt
40(77:42) non sunt recordati manus eius diei qua redemit eos a tribulante
41(77:43) qui fecit in Aegypto signa sua et ostenta sua in regione Taneos
42(77:44) qui convertit in sanguine fluvios eorum et rivos eorum ut non biberent
43(77:45) qui inmisit eis genus omne muscarum ut comederent eos et ranas ut disperderent eos
44(77:46) qui dedit brucho germen eorum et laborem eorum lucustae
45(77:47) qui occidit in grandine vineas eorum et sycomoros eorum in frigore
46(77:48) qui tradidit grandini pascua eorum et iumenta eorum volucribus
47(77:49) qui misit in eos iram furoris sui indignationem et comminationem et angustiam inmissionem angelorum malorum
48(77:50) munivit semitam furori suo non pepercit morti animae eorum et animantia eorum pesti tradidit
49(77:51) et percussit omne primogenitum in Aegypto principium partus in tabernaculis Cham
50(77:52) et tulit veluti oves populum suum et minavit eos sicut gregem in deserto
51(77:53) et duxit eos cum fiducia et absque timore inimicos autem eorum operuit mare
52(77:54) et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum montem istum quem possedit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et possidere eos fecit in funiculo hereditatem
53(77:55) et conlocavit in tabernaculis eorum tribus Israhel
54(77:56) et temptaverunt et provocaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt
55(77:57) et aversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum incurvati sunt quasi arcus inutilis
56(77:58) et provocaverunt eum in excelsis suis et in sculptilibus suis ad aemulandum concitaverunt
57(77:59) audivit Deus et non distulit et proiecit vehementer Israhel
58(77:60) et reliquit tabernaculum Selo tentorium quod conlocavit inter homines
59(77:61) tradidit in captivitatem gloriam suam et decorem suum in manu hostis
60(77:62) et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit
61(77:63) iuvenes eius devoravit ignis et virgines eius nemo luxit
62(77:64) sacerdotes eius gladio ceciderunt et viduae eius non sunt fletae
63(77:65) et evigilavit quasi dormiens Dominus quasi fortis post crapulam vini
64(77:66) et percussit hostes suos retrorsum obprobrium sempiternum dedit eos
65(77:67) et proiecit tabernaculum Ioseph et tribum Efraim non elegit
66(77:68) sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit
67(77:69) et aedificavit in similitudinem monoceroton sanctuarium suum quasi terram fundavit illud in saeculum
68(77:70) et elegit David servum suum et tulit eum de gregibus ovium sequentem fetas adduxit eum
69(77:71) ut pasceret Iacob populum eius et Israhel hereditatem eius
70(77:72) qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit
71(78:1) canticum Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum
72(78:2) dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae







Copyright Information