Teilen

 

Psalmen 66

Diese Kapitel in anderen Übersetzungen
Luther 1912,  Elberfelder 1905,  Elberfelder 1871,  Schlachter 1951,  Luther 1545,  Textbibel,  Neue evang. Übersetzung,  King James(Englisch),  

oder ganz einfach drücken Sie "Übersetzungen" um die unterschiedlichen Übersetzungen parallel anzuzeigen bzw. vergleichen.
StelleVulgate
1(65:2) cantate gloriam nomini eius date gloriam laudi eius
2(65:3) dicite Deo quam terribile opus tuum in multitudine fortitudinis tuae mentientur tibi inimici tui
3(65:4) omnis terra adoret te et cantet tibi cantet nomini tuo semper
4(65:5) venite et videte opera Dei terribilia consilia super filiis hominum
5(65:6) convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in eo
6(65:7) qui dominatur in fortitudine sua saeculo oculi eius gentes aspiciunt qui increduli sunt non exaltentur in semet ipsis semper
7(65:8) benedicite populi Deo nostro et auditam facite vocem laudis eius
8(65:9) qui posuit animam nostram in vitam et non dedit in commotione pedes nostros
9(65:10) probasti enim nos Deus igne nos conflasti sicut conflatur argentum
10(65:11) introduxisti nos in obsidione posuisti stridorem in dorso nostro
11(65:12) inposuisti homines super caput nostrum transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium
12(65:13) ingrediar domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea
13(65:14) quae promiserunt tibi labia mea et locutum est os meum cum tribularer
14(65:15) holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum faciam boves cum hircis semper
15(65:16) venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecerit animae meae
16(65:17) ipsum ore meo invocavi et exaltavi in lingua mea
17(65:18) iniquitatem si vidi in corde meo non exaudiat Dominus
18(65:19) ideo exaudivit Deus et adtendit vocem deprecationis meae
19(65:20) benedictus Deus qui non abstulit orationem meam et misericordiam suam a me
20(66:1) victori in psalmis canticum carminis(66:2) Deus misereatur nostri et benedicat nobis inlustret faciem suam super nos semper







Copyright Information