Teilen

 

Psalmen 60

Diese Kapitel in anderen Übersetzungen
Luther 1912,  Elberfelder 1905,  Elberfelder 1871,  Schlachter 1951,  Luther 1545,  Textbibel,  Neue evang. Übersetzung,  King James(Englisch),  

oder ganz einfach drücken Sie "Übersetzungen" um die unterschiedlichen Übersetzungen parallel anzuzeigen bzw. vergleichen.
StelleVulgate
1(59:4) commovisti terram et disrupisti eam sana contritiones eius quoniam commota est
2(59:5) ostendisti populo tuo duritiam potasti nos vino consopiente
3(59:6) dedisti timentibus te signum ut fugerent a facie arcus semper ut liberentur amici tui
4(59:7) salva dextera tua et exaudi me
5(59:8) Deus locutus est in sanctuario suo laetabor dividam Sicimam et vallem Soccoth dimetiar
6(59:9) meus est Galaad et meus Manasse et Efraim fortitudo capitis mei Iudas legifer meus
7(59:10) Moab olla lavacri mei super Idumeam incedam calciamento meo mihi Palestina foederata est
8(59:11) quis deducet me ad civitatem munitam quis deducet me usque ad Idumeam
9(59:12) nonne tu Deus qui proiecisti nos et non egredieris Deus in exercitibus nostris
10(59:13) da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine
11(59:14) in Deo faciemus virtutem et ipse conculcabit tribulantes nos
12(60:1) victori in psalmis David(60:2) exaudi Deus laudationem meam intende orationi meae







Copyright Information