Teilen

 

Psalmen 4

Diese Kapitel in anderen Übersetzungen
Luther 1912,  Elberfelder 1905,  Elberfelder 1871,  Schlachter 1951,  Luther 1545,  Textbibel,  Neue evang. Übersetzung,  King James(Englisch),  

oder ganz einfach drücken Sie "Übersetzungen" um die unterschiedlichen Übersetzungen parallel anzuzeigen bzw. vergleichen.
StelleVulgate
1victori in psalmis canticum David(4:2) invocante me exaudi me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam
2(4:3) filii viri usquequo incliti mei ignominiose diligitis vanitatem quaerentes mendacium semper
3(4:4) et cognoscite quoniam mirabilem reddidit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet cum clamavero ad eum
4(4:5) irascimini et nolite peccare loquimini in cordibus vestris super cubilia vestra et tacete semper
5(4:6) sacrificate sacrificium iustitiae et fidite in Domino multi dicunt quis ostendit nobis bonum
6(4:7) leva super nos lucem vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde meo
7(4:8) in tempore frumentum et vinum eorum multiplicata sunt
8(4:9) in pace simul requiescam et dormiam(4:10) quia tu Domine specialiter securum habitare fecisti me







Copyright Information