Teilen

 

Psalmen 33

Diese Kapitel in anderen Übersetzungen
Luther 1912,  Elberfelder 1905,  Elberfelder 1871,  Schlachter 1951,  Luther 1545,  Textbibel,  Neue evang. Übersetzung,  King James(Englisch),  

oder ganz einfach drücken Sie "Übersetzungen" um die unterschiedlichen Übersetzungen parallel anzuzeigen bzw. vergleichen.
StelleVulgate
1(32:1) laudate iusti Dominum rectos decet laudatio
2(32:2) confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo cantate ei
3(32:3) cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo
4(32:4) quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide
5(32:5) diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra
6(32:6) verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum
7(32:7) congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos
8(32:8) timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis
9(32:9) quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit
10(32:10) Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum
11(32:11) consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione
12(32:12) beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi
13(32:13) de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam
14(32:14) de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae
15(32:15) fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum
16(32:16) non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis
17(32:17) fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit
18(32:18) ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius
19(32:19) ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame
20(32:20) anima nostra expectavit Dominum auxilium nostrum et clipeus noster est
21(32:21) in ipso enim laetabitur cor nostrum quia in nomine sancto eius speravimus
22(32:22) sit misericordia tua Domine super nos sicut expectavimus te







Copyright Information