Teilen

 

Psalmen 143

Diese Kapitel in anderen Übersetzungen
Luther 1912,  Elberfelder 1905,  Elberfelder 1871,  Schlachter 1951,  Luther 1545,  Textbibel,  Neue evang. Übersetzung,  King James(Englisch),  

oder ganz einfach drücken Sie "Übersetzungen" um die unterschiedlichen Übersetzungen parallel anzuzeigen bzw. vergleichen.
StelleVulgate
1(141:8) educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo me expectant iusti cum retribueris mihi
2(142:1) canticum David Domine exaudi orationem meam ausculta deprecationem meam in veritate tua exaudi me in iustitia tua
3(142:2) et non venias ad iudicandum cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens
4(142:3) persecutus est enim inimicus animam meam confregit in terra vitam meam posuit me in tenebris quasi mortuos antiquos
5(142:4) et anxius fuit in me spiritus meus in medio mei sollicitum fuit cor meum
6(142:5) recordabar dierum antiquorum meditabar omnia opera tua facta manuum tuarum loquebar
7(142:6) expandi manus meas ad te anima mea quasi terra sitiens ad te semper
8(142:7) cito exaudi me Domine defecit spiritus meus ne abscondas faciem tuam a me et conparabor descendentibus in lacum
9(142:8) fac me audire mane misericordiam tuam quoniam in te confido notam fac mihi viam in qua ambulo quoniam ad te levavi animam meam
10(142:9) libera me de inimicis meis Domine a te protectus sum
11(142:10) doce me ut faciam voluntatem tuam quia tu Deus meus spiritus tuus bonus deducet me in terra recta
12(142:11) propter nomen tuum Domine vivificabis me in iustitia tua educes de angustia animam meam







Copyright Information