Teilen

 

Psalmen 137

Diese Kapitel in anderen Übersetzungen
Luther 1912,  Elberfelder 1905,  Elberfelder 1871,  Schlachter 1951,  Luther 1545,  Textbibel,  Neue evang. Übersetzung,  King James(Englisch),  

oder ganz einfach drücken Sie "Übersetzungen" um die unterschiedlichen Übersetzungen parallel anzuzeigen bzw. vergleichen.
StelleVulgate
1(136:1) super flumina Babylonis ibi sedimus et flevimus cum recordaremur Sion
2(136:2) super salices in medio eius suspendimus citharas nostras
3(136:3) quoniam ibi interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba carminis et qui adfligebant nos laeti canite nobis de canticis Sion
4(136:4) quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena
5(136:5) si oblitus fuero tui Hierusalem in oblivione sit dextera mea
6(136:6) adhereat lingua mea gutturi meo si non recordatus fuero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae
7(136:7) memento Domine filiorum Edom in diem Hierusalem dicentium evacuate evacuate usque ad fundamentum eius
8(136:8) filia Babylon vastata beatus qui retribuet tibi vicissitudinem tuam quam retribuisti nobis
9(136:9) beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram







Copyright Information