Teilen

 

Psalmen 106

Diese Kapitel in anderen Übersetzungen
Luther 1912,  Elberfelder 1905,  Elberfelder 1871,  Schlachter 1951,  Luther 1545,  Textbibel,  Neue evang. Übersetzung,  King James(Englisch),  

oder ganz einfach drücken Sie "Übersetzungen" um die unterschiedlichen Übersetzungen parallel anzuzeigen bzw. vergleichen.
StelleVulgate
1(104:45) ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent alleluia
2(105:1) alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
3(105:2) quis loquetur fortitudines Domini auditas faciet omnes laudes eius
4(105:3) beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore
5(105:4) recordare mei Domine in repropitiatione populi tui visita me in salutari tuo
6(105:5) ut videam bona electorum tuorum et laeter in laetitia gentis tuae et exultem cum hereditate tua
7(105:6) peccavimus cum patribus nostris inique fecimus impie egimus
8(105:7) patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non sunt recordati multitudinis misericordiae tuae et ad iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro
9(105:8) salvavit autem eos propter nomen suum ut ostenderet fortitudinem suam
10(105:9) et comminatus est mari Rubro et aruit et transduxit eos per abyssos quasi in deserto
11(105:10) et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici
12(105:11) et operuit aqua hostes eorum unus de ipsis non superfuit
13(105:12) et crediderunt verbis eius cecineruntque laudem eius
14(105:13) cito obliti sunt operum illius nec expectaverunt voluntatem eius
15(105:14) et desideraverunt desiderium in deserto et temptaverunt Deum in solitudine
16(105:15) dedit ergo eis petitionem eorum et misit tenuitatem in animam eorum
17(105:16) et zelati sunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini
18(105:17) aperta est terra et devoravit Dathan et operuit synagogam Abiram
19(105:18) et succensus est ignis in synagoga eorum flamma exusit impios
20(105:19) fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt conflatile
21(105:20) et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum
22(105:21) obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in Aegypto
23(105:22) mirabilia in terra Ham terribilia super mare Rubrum
24(105:23) dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus eius stetisset medius contra faciem illius ut converteret indignationem eius et non interficeret
25(105:24) et dispexerunt terram desiderabilem nec crediderunt sermoni eius
26(105:25) et murmuraverunt in tabernaculis suis non audierunt vocem Domini
27(105:26) et levavit manum suam super eos ut deiceret eos in deserto
28(105:27) et ut deiceret semen eorum in gentibus et dispergeret eos in terris
29(105:28) et consecrati sunt Beelphegor et comederunt victimas mortuorum
30(105:29) et concitaverunt eum in studiis suis et percussit eos plaga
31(105:30) stetit autem Finees et deiudicavit et est retenta percussio
32(105:31) et reputatum est ei in iustitia in generatione et generatione usque in aeternum
33(105:32) et provocaverunt super aquam Contradictionis et adflictus est Moses propter eos
34(105:33) quia provocaverunt spiritum eius et praecepit labiis suis
35(105:34) non exterminaverunt populos quos dixit Dominus eis
36(105:35) et commixti sunt gentibus et didicerunt opera eorum
37(105:36) et servierunt sculptilibus eorum et factum est eis in scandalum
38(105:37) et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus
39(105:38) et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus Chanaan et polluta est terra sanguinibus
40(105:39) et coinquinati sunt in operibus suis et fornicati sunt in studiis suis
41(105:40) iratus est itaque furor Domini in populum suum et abominatus est hereditatem suam
42(105:41) et dedit eos in manu gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos
43(105:42) et adflixerunt eos inimici sui et humiliati sunt sub manu eorum
44(105:43) multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in consiliis suis et humiliati sunt propter iniquitates suas
45(105:44) et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes
46(105:45) et recordatus est pacti sui cum eis et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae
47(105:46) et dedit eos miserabiles coram omnibus qui ceperant eos
48(105:47) salva nos Domine Deus noster et congrega nos de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et canamus laudantes te







Copyright Information