Teilen

 

Psalmen 104

Diese Kapitel in anderen Übersetzungen
Luther 1912,  Elberfelder 1905,  Elberfelder 1871,  Schlachter 1951,  Luther 1545,  Textbibel,  Neue evang. Übersetzung,  King James(Englisch),  

oder ganz einfach drücken Sie "Übersetzungen" um die unterschiedlichen Übersetzungen parallel anzuzeigen bzw. vergleichen.
StelleVulgate
1(102:22) benedicite Domino universa opera eius in omnibus locis potestatis eius benedic anima mea Domino
2(103:1) benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es nimis gloria et decore indutus es
3(103:2) amictus luce quasi vestimento extendens caelos ut pellem
4(103:3) qui tegis aquis cenacula eius qui ponis nubes currum tuum qui ambulas super pinnas venti
5(103:4) qui facis angelos tuos spiritus ministros tuos ignem urentem
6(103:5) qui fundasti terram super basem suam non commovebitur in saeculum et in saeculum
7(103:6) abysso quasi vestimento operuisti eam super montes stabunt aquae
8(103:7) ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt
9(103:8) ascendent montes et descendent campi ad locum quem fundasti eis
10(103:9) terminum posuisti quem non pertransibunt nec revertentur ut operiant terram
11(103:10) qui emittis fontes in convallibus ut inter medios montes fluant
12(103:11) ut bibant omnia animalia regionum et reficiat onager sitim suam
13(103:12) super ea volucres caeli morabuntur de medio nemorum dabunt vocem
14(103:13) qui inrigas montes de cenaculis tuis de fructu operum tuorum implebitur terra
15(103:14) germinans herbam iumentis et faenum servituti hominum ut educat panem de terra
16(103:15) et vinum laetificat cor hominis ad exhilarandam faciem oleo panis autem cor hominis roborat
17(103:16) saturabuntur ligna Domini cedri Libani quas plantasti
18(103:17) ibi aves nidificabunt milvo abies domus eius
19(103:18) montes excelsi cervis petra refugium ericiis
20(103:19) fecit lunam per tempora sol cognovit occubitum suum
21(103:20) posuisti tenebras et facta est nox in ipsa moventur omnes bestiae silvae
22(103:21) leones rugientes ad praedam et quaerentes a Deo escam sibi
23(103:22) oriente sole recedent et in speluncis suis cubabunt
24(103:23) egreditur homo ad opus suum et ad servitutem suam usque ad vesperam
25(103:24) quam multa sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua
26(103:25) hoc mare magnum et latum manibus ibi reptilia innumerabilia animalia parva cum grandibus
27(103:26) ibi naves pertranseunt Leviathan istum plasmasti ut inluderet ei
28(103:27) omnia in te sperant ut des cibum eis in tempore suo
29(103:28) dante te illis colligent aperiente manum tuam replebuntur bono
30(103:29) abscondes vultum tuum et turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur
31(103:30) emittes spiritum tuum et creabuntur et instaurabis faciem terrae
32(103:31) sit gloria Domini in sempiternum laetabitur Dominus in operibus suis
33(103:32) qui respicit terram et tremet tangit montes et fumabunt
34(103:33) cantabo Domino in vita mea psallam Deo quamdiu sum
35(103:34) placeat ei eloquium meum ego autem laetabor in Domino







Copyright Information