Teilen

 

Prediger 7

Diese Kapitel in anderen Übersetzungen
Luther 1912,  Elberfelder 1905,  Elberfelder 1871,  Schlachter 1951,  Luther 1545,  Textbibel,  Neue evang. Übersetzung,  King James(Englisch),  

oder ganz einfach drücken Sie "Übersetzungen" um die unterschiedlichen Übersetzungen parallel anzuzeigen bzw. vergleichen.
StelleVulgate
1(7:2) melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis die nativitatis
2(7:3) melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit
3(7:4) melior est ira risu quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis
4(7:5) cor sapientium ubi tristitia est et cor stultorum ubi laetitia
5(7:6) melius est a sapiente corripi quam stultorum adulatione decipi
6(7:7) quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla sic risus stulti sed et hoc vanitas
7(7:8) calumnia conturbat sapientem et perdet robur cordis illius
8(7:9) melior est finis orationis quam principium melior est patiens arrogante
9(7:10) ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescit
10(7:11) ne dicas quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt stulta est enim huiuscemodi interrogatio
11(7:12) utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest videntibus solem
12(7:13) sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia hoc autem plus habet eruditio et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo
13(7:14) considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit
14(7:15) in die bona fruere bonis et malam diem praecave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias
15(7:16) haec quoque vidi in diebus vanitatis meae iustus perit in iustitia sua et impius multo vivit tempore in malitia sua
16(7:17) noli esse iustus multum neque plus sapias quam necesse est ne obstupescas
17(7:18) ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo
18(7:19) bonum est te sustentare iustum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit
19(7:20) sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis
20(7:21) non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet
21(7:22) sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum ne forte audias servum tuum maledicentem tibi
22(7:23) scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti aliis
23(7:24) cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me
24(7:25) multo magis quam erat et alta profunditas quis inveniet eam
25(7:26) lustravi universa animo meo ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem inprudentium
26(7:27) et inveni amariorem morte mulierem quae laqueus venatorum est et sagena cor eius vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa
27(7:28) ecce hoc inveni dicit Ecclesiastes unum et alterum ut invenirem rationem
28(7:29) quam adhuc quaerit anima mea et non inveni virum de mille unum repperi mulierem ex omnibus non inveni
29(7:30) solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus quis talis ut sapiens est et quis cognovit solutionem verbi







Copyright Information