Teilen

 

Prediger 3

Diese Kapitel in anderen Übersetzungen
Luther 1912,  Elberfelder 1905,  Elberfelder 1871,  Schlachter 1951,  Luther 1545,  Textbibel,  Neue evang. Übersetzung,  King James(Englisch),  

oder ganz einfach drücken Sie "Übersetzungen" um die unterschiedlichen Übersetzungen parallel anzuzeigen bzw. vergleichen.
StelleVulgate
1omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub caelo
2tempus nascendi et tempus moriendi tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est
3tempus occidendi et tempus sanandi tempus destruendi et tempus aedificandi
4tempus flendi et tempus ridendi tempus plangendi et tempus saltandi
5tempus spargendi lapides et tempus colligendi tempus amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus
6tempus adquirendi et tempus perdendi tempus custodiendi et tempus abiciendi
7tempus scindendi et tempus consuendi tempus tacendi et tempus loquendi
8tempus dilectionis et tempus odii tempus belli et tempus pacis
9quid habet amplius homo de labore suo
10vidi adflictionem quam dedit Deus filiis hominum ut distendantur in ea
11cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit disputationi eorum ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem
12et cognovi quod non esset melius nisi laetari et facere bene in vita sua
13omnis enim homo qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo hoc donum Dei est
14didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum non possumus eis quicquam addere nec auferre quae fecit Deus ut timeatur
15quod factum est ipsum permanet quae futura sunt iam fuerunt et Deus instaurat quod abiit
16vidi sub sole in loco iudicii impietatem et in loco iustitiae iniquitatem
17et dixi in corde meo iustum et impium iudicabit Deus et tempus omni rei tunc erit
18dixi in corde meo de filiis hominum ut probaret eos Deus et ostenderet similes esse bestiis
19idcirco unus interitus est hominis et iumentorum et aequa utriusque condicio sicut moritur homo sic et illa moriuntur similiter spirant omnia et nihil habet homo iumento amplius cuncta subiacent vanitati
20et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in terram pariter revertentur
21quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si spiritus iumentorum descendat deorsum
22et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat







Copyright Information