Teilen

 

Lukas 19

Diese Kapitel in anderen Übersetzungen
Luther 1912,  Elberfelder 1905,  Elberfelder 1871,  Schlachter 1951,  Luther 1545,  Textbibel,  Neue evang. Übersetzung,  King James(Englisch),  Westcott-Hort (Griechisch),  Gottes Agenda  

oder ganz einfach drücken Sie "Übersetzungen" um die unterschiedlichen Übersetzungen parallel anzuzeigen bzw. vergleichen.
StelleVulgate
1et ingressus perambulabat Hiericho
2et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives
3et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus erat
4et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus
5et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere
6et festinans descendit et excepit illum gaudens
7et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertisset
8stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum
9ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae
10venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat
11haec illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur
12dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti
13vocatis autem decem servis suis dedit illis decem mnas et ait ad illos negotiamini dum venio
14cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos
15et factum est ut rediret accepto regno et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus esset
16venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivit
17et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates
18et alter venit dicens domine mna tua fecit quinque mnas
19et huic ait et tu esto supra quinque civitates
20et alter venit dicens domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario
21timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti
22dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi
23et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illud
24et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet
25et dixerunt ei domine habet decem mnas
26dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo
27verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me
28et his dictis praecedebat ascendens in Hierosolyma
29et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos
30dicens ite in castellum quod contra est in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adducite
31et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam eius desiderat
32abierunt autem qui missi erant et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum
33solventibus autem illis pullum dixerunt domini eius ad illos quid solvitis pullum
34at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habet
35et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt Iesum
36eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via
37et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus
38dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsis
39et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos
40quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt
41et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam dicens
42quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis
43quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique
44ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae
45et ingressus in templum coepit eicere vendentes in illo et ementes
46dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronum
47et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere
48et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illum







Copyright Information