Teilen

 

Lukas 13

Diese Kapitel in anderen Übersetzungen
Luther 1912,  Elberfelder 1905,  Elberfelder 1871,  Schlachter 1951,  Luther 1545,  Textbibel,  Neue evang. Übersetzung,  King James(Englisch),  Westcott-Hort (Griechisch),  Gottes Agenda  

oder ganz einfach drücken Sie "Übersetzungen" um die unterschiedlichen Übersetzungen parallel anzuzeigen bzw. vergleichen.
StelleVulgate
1aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum
2et respondens dixit illis putatis quod hii Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt quia talia passi sunt
3non dico vobis sed nisi paenitentiam habueritis omnes similiter peribitis
4sicut illi decem et octo supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Hierusalem
5non dico vobis sed si non paenitentiam egeritis omnes similiter peribitis
6dicebat autem hanc similitudinem arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit
7dixit autem ad cultorem vineae ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio succide ergo illam ut quid etiam terram occupat
8at ille respondens dixit illi domine dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam et mittam stercora
9et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides eam
10erat autem docens in synagoga eorum sabbatis
11et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere
12quam cum videret Iesus vocavit ad se et ait illi mulier dimissa es ab infirmitate tua
13et inposuit illi manus et confestim erecta est et glorificabat Deum
14respondens autem archisynagogus indignans quia sabbato curasset Iesus dicebat turbae sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et curamini et non in die sabbati
15respondit autem ad illum Dominus et dixit hypocritae unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare
16hanc autem filiam Abrahae quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati
17et cum haec diceret erubescebant omnes adversarii eius et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo
18dicebat ergo cui simile est regnum Dei et cui simile esse existimabo illud
19simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres caeli requieverunt in ramis eius
20et iterum dixit cui simile aestimabo regnum Dei
21simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria donec fermentaretur totum
22et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierusalem
23ait autem illi quidam Domine si pauci sunt qui salvantur ipse autem dixit ad illos
24contendite intrare per angustam portam quia multi dico vobis quaerunt intrare et non poterunt
25cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis
26tunc incipietis dicere manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti
27et dicet vobis nescio vos unde sitis discedite a me omnes operarii iniquitatis
28ibi erit fletus et stridor dentium cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei vos autem expelli foras
29et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei
30et ecce sunt novissimi qui erunt primi et sunt primi qui erunt novissimi
31in ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi exi et vade hinc quia Herodes vult te occidere
32et ait illis ite dicite vulpi illi ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor
33verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare quia non capit prophetam perire extra Hierusalem
34Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pinnis et noluisti
35ecce relinquitur vobis domus vestra dico autem vobis quia non videbitis me donec veniat cum dicetis benedictus qui venit in nomine Domini







Copyright Information