Teilen

 

Josua 21

Diese Kapitel in anderen Übersetzungen
Luther 1912,  Elberfelder 1905,  Elberfelder 1871,  Schlachter 1951,  Luther 1545,  Textbibel,  Neue evang. Übersetzung,  King James(Englisch),  

oder ganz einfach drücken Sie "Übersetzungen" um die unterschiedlichen Übersetzungen parallel anzuzeigen bzw. vergleichen.
StelleVulgate
1accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazar sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israhel
2locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt Dominus praecepit per manum Mosi ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta
3dederuntque filii Israhel de possessionibus suis iuxta imperium Domini civitates et suburbana earum
4egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis de tribubus Iuda et Symeon et Beniamin civitates tredecim
5et reliquis filiorum Caath id est Levitis qui superflui erant de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem
6porro filiis Gerson egressa est sors ut acciperent de tribubus Isachar et Aser et Nepthalim dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim
7et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim
8dederuntque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum sicut praecepit Dominus per manum Mosi singulis sorte tribuentes
9de tribubus filiorum Iuda et Symeon dedit Iosue civitates quarum ista sunt nomina
10filiis Aaron per familias Caath levitici generis prima enim sors illis egressa est
11Cariatharbe patris Enach quae vocatur Hebron in monte Iuda et suburbana eius per circuitum
12agros vero et villas eius dederat Chaleb filio Iepphonne ad possidendum
13dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lebnam cum suburbanis suis
14et Iether et Isthimon
15et Helon Dabir
16et Ahin et Iethan et Bethsemes cum suburbanis suis civitates novem de tribubus ut dictum est duabus
17de tribu autem filiorum Beniamin Gabaon et Gabee
18et Anathoth et Almon cum suburbanis suis civitates quattuor
19omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suis
20reliquis vero per familias filiorum Caath levitici generis haec est data possessio
21de tribu Ephraim urbs confugii Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer
22et Cebsain et Bethoron cum suburbanis suis civitates quattuor
23de tribu quoque Dan Elthece et Gebbethon
24et Ahialon et Gethremmon cum suburbanis suis civitates quattuor
25porro de dimidia tribu Manasse Thanach et Gethremmon cum suburbanis suis civitates duae
26omnes civitates decem et suburbana earum datae sunt filiis Caath inferioris gradus
27filiis quoque Gerson levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Gaulon in Basan et Bosram cum suburbanis suis civitates duas
28porro de tribu Isachar Cesion et Dabereth
29et Iaramoth et Engannim cum suburbanis suis civitates quattuor
30de tribu autem Aser Masal et Abdon
31et Elacoth et Roob cum suburbanis suis civitates quattuor
32de tribu quoque Nepthali civitatem confugii Cedes in Galilea et Ammothdor et Charthan cum suburbanis suis civitates tres
33omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suis
34filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Iechenam et Chartha
35et Damna et Nalol civitates quattuor cum suburbanis suis
36[ de tribu quoque Ruben ciuitates confugii Bosor in solitudine et Cedson]
37[ et Misor et Ocho ciuitates quattuor cum suburbanis suis]
38(21:37) et de tribu Gad civitates confugii Ramoth in Galaad et Manaim
39(21:37) et Esebon et Iazer civitates quattuor cum suburbanis suis
40(21:38) omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas duodecim
41(21:39) itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israhel fuerunt quadraginta octo
42(21:40) cum suburbanis suis singulae per familias distributae
43(21:41) deditque Dominus Israheli omnem terram quam traditurum se patribus eorum iuraverat et possederunt illam atque habitaverunt in ea
44(21:42) dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes nullusque eis hostium resistere ausus est sed cuncti in eorum dicionem redacti sunt
45(21:43) ne unum quidem verbum quod illis praestaturum se esse promiserat irritum fuit sed rebus expleta sunt omnia







Copyright Information