Teilen

 

Hiob 37

Diese Kapitel in anderen Übersetzungen
Luther 1912,  Elberfelder 1905,  Elberfelder 1871,  Schlachter 1951,  Luther 1545,  Textbibel,  Neue evang. Übersetzung,  King James(Englisch),  

oder ganz einfach drücken Sie "Übersetzungen" um die unterschiedlichen Übersetzungen parallel anzuzeigen bzw. vergleichen.
StelleVulgate
1super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo
2audite auditionem in terrore vocis eius et sonum de ore illius procedentem
3subter omnes caelos ipse considerat et lumen illius super terminos terrae
4post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et non investigabitur cum audita fuerit vox eius
5tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et inscrutabilia
6qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suae
7qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera sua
8ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur
9ab interioribus egreditur tempestas et ab Arcturo frigus
10flante Deo concrescit gelu et rursum latissimae funduntur aquae
11frumentum desiderat nubes et nubes spargunt lumen suum
12quae lustrant per circuitum quocumque eas voluntas gubernantis duxerit ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum
13sive in una tribu sive in terra sua sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri
14ausculta haec Iob sta et considera miracula Dei
15numquid scis quando praeceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium eius
16numquid nosti semitas nubium magnas et perfectas scientias
17nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra austro
18tu forsitan cum eo fabricatus es caelos qui solidissimi quasi aere fusi sunt
19ostende nobis quid dicamus illi nos quippe involvimur tenebris
20quis narrabit ei quae loquor etiam si locutus fuerit homo devorabitur
21at nunc non vident lucem subito aer cogitur in nubes et ventus transiens fugabit eas
22ab aquilone aurum venit et ad Deum formidolosa laudatio
23digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et iudicio et iustitia et enarrari non potest
24ideo timebunt eum viri et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes







Copyright Information