Teilen

 

Hebräer 12

Diese Kapitel in anderen Übersetzungen
Luther 1912,  Elberfelder 1905,  Elberfelder 1871,  Schlachter 1951,  Luther 1545,  Textbibel,  Neue evang. Übersetzung,  King James(Englisch),  Westcott-Hort (Griechisch),  Gottes Agenda  

oder ganz einfach drücken Sie "Übersetzungen" um die unterschiedlichen Übersetzungen parallel anzuzeigen bzw. vergleichen.
StelleVulgate
1ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen
2aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit
3recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes
4nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes
5et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris
6quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit
7in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater
8quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis
9deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus
10et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius
11omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae
12propter quod remissas manus et soluta genua erigite
13et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret magis autem sanetur
14pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Dominum
15contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi
16ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva sua
17scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit paenitentiae locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam
18non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam
19et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum
20non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit montem lapidabitur
21et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus
22sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae
23et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum
24et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel
25videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimur
26cuius vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum
27quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quae sunt inmobilia
28itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia
29etenim Deus noster ignis consumens est







Copyright Information