Teilen

 

Esra 2

Diese Kapitel in anderen Übersetzungen
Luther 1912,  Elberfelder 1905,  Elberfelder 1871,  Schlachter 1951,  Luther 1545,  Textbibel,  Neue evang. Übersetzung,  King James(Englisch),  

oder ganz einfach drücken Sie "Übersetzungen" um die unterschiedlichen Übersetzungen parallel anzuzeigen bzw. vergleichen.
StelleVulgate
1hii sunt autem filii provinciae qui ascenderunt de captivitate quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem et reversi sunt in Hierusalem et Iudam unusquisque in civitatem suam
2qui venerunt cum Zorobabel Hiesua Neemia Saraia Rahelaia Mardochai Belsan Mesphar Beguai Reum Baana numerus virorum populi Israhel
3filii Pharos duo milia centum septuaginta duo
4filii Sephetia trecenti septuaginta duo
5filii Area septingenti septuaginta quinque
6filii Phaethmoab filiorum Iosue Ioab duo milia octingenti duodecim
7filii Helam mille ducenti quinquaginta quattuor
8filii Zeththua nongenti quadraginta quinque
9filii Zacchai septingenti sexaginta
10filii Bani sescenti quadraginta duo
11filii Bebai sescenti viginti tres
12filii Azgad mille ducenti viginti duo
13filii Adonicam sescenti sexaginta sex
14filii Beguai duo milia quinquaginta sex
15filii Adin quadringenti quinquaginta quattuor
16filii Ater qui erant ex Hiezechia nonaginta octo
17filii Besai trecenti viginti tres
18filii Iora centum duodecim
19filii Asom ducenti viginti tres
20filii Gebbar nonaginta quinque
21filii Bethleem centum viginti tres
22viri Netupha quinquaginta sex
23viri Anathoth centum viginti octo
24filii Azmaveth quadraginta duo
25filii Cariathiarim Caephira et Beroth septingenti quadraginta tres
26filii Arama et Gaba sescenti viginti unus
27viri Machmas centum viginti duo
28viri Bethel et Gai ducenti viginti tres
29filii Nebo quinquaginta duo
30filii Megbis centum quinquaginta sex
31filii Helam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor
32filii Arim trecenti viginti
33filii Lod Adid et Ono septingenti viginti quinque
34filii Hiericho trecenti quadraginta quinque
35filii Sennaa tria milia sescenti triginta
36sacerdotes filii Idaia in domo Hiesue nongenti septuaginta tres
37filii Emmer mille quinquaginta duo
38filii Phessur mille ducenti quadraginta septem
39filii Arim mille decem et septem
40Levitae filii Hiesue et Cedmihel filiorum Odevia septuaginta quattuor
41cantores filii Asaph centum viginti octo
42filii ianitorum filii Sellum filii Ater filii Telmon filii Accub filii Atita filii Sobai universi centum triginta novem
43Nathinnei filii Sia filii Asupha filii Tebbaoth
44filii Ceros filii Siaa filii Phadon
45filii Levana filii Agaba filii Accub
46filii Agab filii Selmai filii Anan
47filii Gaddel filii Gaer filii Rahaia
48filii Rasin filii Nechoda filii Gazem
49filii Aza filii Phasea filii Besee
50filii Asenaa filii Munim filii Nephusim
51filii Becbuc filii Acupha filii Arur
52filii Besluth filii Maida filii Arsa
53filii Bercos filii Sisara filii Thema
54filii Nasia filii Atupha
55filii servorum Salomonis filii Sotei filii Suphereth filii Pharuda
56filii Iala filii Dercon filii Gedel
57filii Saphatia filii Athil filii Phocereth qui erant de Asebaim filii Ammi
58omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo
59et hii qui ascenderunt de Thelmela Thelarsa Cherub et Don et Mer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israhel essent
60filii Delaia filii Tobia filii Necoda sescenti quinquaginta duo
61et de filiis sacerdotum filii Obia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorum
62hii quaesierunt scripturam genealogiae suae et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio
63et dixit Athersatha eis ut non comederent de sancto sanctorum donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus
64omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia trecenti sexaginta
65exceptis servis eorum et ancillis qui erant septem milia trecenti triginta septem et in ipsis cantores atque cantrices ducentae
66equi eorum septingenti triginta sex muli eorum ducenti quadraginta quinque
67cameli eorum quadringenti triginta quinque asini eorum sex milia septingenti viginti
68et de principibus patrum cum ingrederentur templum Domini quod est in Hierusalem sponte obtulerunt in domum Dei ad extruendam eam in loco suo
69secundum vires suas dederunt in inpensas operis auri solidos sexaginta milia et mille argenti minas quinque milia et vestes sacerdotales centum
70habitaverunt ergo sacerdotes et Levitae et de populo et cantores et ianitores et Nathinnei in urbibus suis universusque Israhel in civitatibus suis







Copyright Information