Teilen

 

Apostelgeschichte 4

Diese Kapitel in anderen Übersetzungen
Luther 1912,  Elberfelder 1905,  Elberfelder 1871,  Schlachter 1951,  Luther 1545,  Textbibel,  Neue evang. Übersetzung,  King James(Englisch),  Westcott-Hort (Griechisch),  Gottes Agenda  

oder ganz einfach drücken Sie "Übersetzungen" um die unterschiedlichen Übersetzungen parallel anzuzeigen bzw. vergleichen.
StelleVulgate
1loquentibus autem illis ad populum supervenerunt sacerdotes et magistratus templi et Sadducaei
2dolentes quod docerent populum et adnuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis
3et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam in crastinum erat enim iam vespera
4multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus est numerus virorum quinque milia
5factum est autem in crastinum ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Hierusalem
6et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali
7et statuentes eos in medio interrogabant in qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos
8tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores
9si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste salvus factus est
10notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus
11hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus qui factus est in caput anguli
12et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri
13videntes autem Petri constantiam et Iohannis conperto quod homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant
14hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat nihil poterant contradicere
15iusserunt autem eos foras extra concilium secedere et conferebant ad invicem
16dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negare
17sed ne amplius divulgetur in populum comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum
18et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu
19Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum iudicate
20non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui
21at illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in eo quod acciderat
22annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum erat signum istud sanitatis
23dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent
24qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt
25qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania
26adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius
27convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel
28facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri
29et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum
30in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Iesu
31et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia
32multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia
33et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illis
34neque enim quisquam egens erat inter illos quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant vendentes adferebant pretia eorum quae vendebant
35et ponebant ante pedes apostolorum dividebantur autem singulis prout cuique opus erat
36Ioseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis quod est interpretatum Filius consolationis Levites Cyprius genere
37cum haberet agrum vendidit illum et adtulit pretium et posuit ante pedes apostolorum







Copyright Information