Teilen

 

Amos 8

Diese Kapitel in anderen Übersetzungen
Luther 1912,  Elberfelder 1905,  Elberfelder 1871,  Schlachter 1951,  Luther 1545,  Textbibel,  Neue evang. Übersetzung,  King James(Englisch),  

oder ganz einfach drücken Sie "Übersetzungen" um die unterschiedlichen Übersetzungen parallel anzuzeigen bzw. vergleichen.
StelleVulgate
1haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce uncinus pomorum
2et dixit quid tu vides Amos et dixi uncinum pomorum et dixit Dominus ad me venit finis super populum meum Israhel non adiciam ultra ut pertranseam eum
3et stridebunt cardines templi in die illa dicit Dominus Deus multi morientur in omni loco proicietur silentium
4audite hoc qui conteritis pauperem et deficere facitis egenos terrae
5dicentes quando transibit mensis et venundabimus merces et sabbatum et aperiemus frumentum ut inminuamus mensuram et augeamus siclum et subponamus stateras dolosas
6ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calciamentis et quisquilias frumenti vendamus
7iuravit Dominus in superbia Iacob si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum
8numquid super isto non commovebitur terra et lugebit omnis habitator eius et ascendet quasi fluvius universus et eicietur et defluet quasi rivus Aegypti
9et erit in die illa dicit Dominus occidet sol meridie et tenebrescere faciam terram in die luminis
10et convertam festivitates vestras in luctum et omnia cantica vestra in planctum et inducam super omne dorsum vestrum saccum et super omne caput calvitium et ponam eam quasi luctum unigeniti et novissima eius quasi diem amarum
11ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam famem in terram non famem panis neque sitim aquae sed audiendi verbum Domini
12et commovebuntur a mari usque ad mare et ab aquilone usque ad orientem circumibunt quaerentes verbum Domini et non invenient
13in die illa deficient virgines pulchrae et adulescentes in siti
14qui iurant in delicto Samariae et dicunt vivit deus tuus Dan et vivit via Bersabee et cadent et non resurgent ultra







Copyright Information