Teilen

 

4.Mose 3

Diese Kapitel in anderen Übersetzungen
Luther 1912,  Elberfelder 1905,  Elberfelder 1871,  Schlachter 1951,  Luther 1545,  Textbibel,  Neue evang. Übersetzung,  King James(Englisch),  

oder ganz einfach drücken Sie "Übersetzungen" um die unterschiedlichen Übersetzungen parallel anzuzeigen bzw. vergleichen.
StelleVulgate
1haec sunt generationes Aaron et Mosi in die qua locutus est Dominus ad Mosen in monte Sinai
2et haec nomina filiorum Aaron primogenitus eius Nadab dein Abiu et Eleazar et Ithamar
3haec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt et quorum repletae et consecratae manus ut sacerdotio fungerentur
4mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo
5locutus est Dominus ad Mosen dicens
6adplica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei et excubent
7et observent quicquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii
8et custodiant vasa tabernaculi servientes in ministerio eius
9dabisque dono Levitas
10Aaron et filiis eius quibus traditi sunt a filiis Israhel Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii externus qui ad ministrandum accesserit morietur
11locutusque est Dominus ad Mosen dicens
12ego tuli Levitas a filiis Israhel pro omni primogenito qui aperit vulvam in filiis Israhel eruntque Levitae mei
13meum est enim omne primogenitum ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti sanctificavi mihi quicquid primum nascitur in Israhel ab homine usque ad pecus mei sunt ego Dominus
14locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai dicens
15numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra
16numeravit Moses ut praeceperat Dominus
17et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari
18filii Gerson Lebni et Semei
19filii Caath Amram et Iessaar Hebron et Ozihel
20filii Merari Mooli et Musi
21de Gerson fuere familiae duae lebnitica et semeitica
22quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingentorum
23hii post tabernaculum metabuntur ad occidentem
24sub principe Eliasaph filio Lahel
25et habebunt excubias in tabernaculo foederis
26ipsum tabernaculum et operimentum eius tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis et cortinas atrii tentorium quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia eius
27cognatio Caath habebit populos Amramitas et Iessaaritas et Hebronitas et Ozihelitas hae sunt familiae Caathitarum recensitae per nomina sua
28omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebunt excubias sanctuarii
29et castrametabuntur ad meridianam plagam
30princepsque eorum erit Elisaphan filius Ozihel
31et custodient arcam mensamque et candelabrum altaria et vasa sanctuarii in quibus ministratur et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem
32princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erit super excubitores custodiae sanctuarii
33at vero de Merari erunt populi Moolitae et Musitae recensiti per nomina sua
34omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia ducenti
35princeps eorum Surihel filius Abiahihel in plaga septentrionali castrametabuntur
36erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes et columnae ac bases earum et omnia quae ad cultum huiuscemodi pertinent
37columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus
38castrametabuntur ante tabernaculum foederis id est ad orientalem plagam Moses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israhel quisquis alienus accesserit morietur
39omnes Levitae quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra fuerunt viginti duo milia
40et ait Dominus ad Mosen numera primogenitos sexus masculini de filiis Israhel a mense uno et supra et habebis summam eorum
41tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israhel ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris filiorum Israhel
42recensuit Moses sicut praeceperat Dominus primogenitos filiorum Israhel
43et fuerunt masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres
44locutusque est Dominus ad Mosen
45tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israhel et pecora Levitarum pro pecoribus eorum eruntque Levitae mei ego sum Dominus
46in pretio autem ducentorum septuaginta trium qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israhel
47accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii siclus habet obolos viginti
48dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum qui supra sunt
49tulit igitur Moses pecuniam eorum qui fuerant amplius et quos redemerant a Levitis
50pro primogenitis filiorum Israhel mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii
51et dedit eam Aaroni et filiis eius iuxta verbum quod praeceperat sibi Dominus







Copyright Information