Teilen

 

3.Mose 25

Diese Kapitel in anderen Übersetzungen
Luther 1912,  Elberfelder 1905,  Elberfelder 1871,  Schlachter 1951,  Luther 1545,  Textbibel,  Neue evang. Übersetzung,  King James(Englisch),  

oder ganz einfach drücken Sie "Übersetzungen" um die unterschiedlichen Übersetzungen parallel anzuzeigen bzw. vergleichen.
StelleVulgate
1locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicens
2loquere filiis Israhel et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini
3sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius
4septimo autem anno sabbatum erit terrae requietionis Domini agrum non seres et vineam non putabis
5quae sponte gignit humus non metes et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terrae est
6sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancillae et mercennario tuo et advenae qui peregrinantur apud te
7iumentis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur praebebunt cibum
8numerabis quoque tibi septem ebdomades annorum id est septem septies quae simul faciunt annos quadraginta novem
9et clanges bucina mense septimo decima die mensis propitiationis tempore in universa terra vestra
10sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae ipse est enim iobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam
11quia iobeleus est et quinquagesimus annus non seretis neque metetis sponte in agro nascentia et primitias vindemiae non colligetis
12ob sanctificationem iobelei sed statim ablata comedetis
13anno iobelei redient omnes ad possessiones suas
14quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo ne contristes fratrem tuum sed iuxta numerum annorum iobelei emes ab eo
15et iuxta supputationem frugum vendet tibi
16quanto plus anni remanserint post iobeleum tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minoris et emptio constabit tempus enim frugum vendet tibi
17nolite adfligere contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester
18facite praecepta mea et iudicia custodite et implete ea ut habitare possitis in terra absque ullo pavore
19et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantes
20quod si dixeritis quid comedemus anno septimo si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras
21dabo benedictionem meam vobis anno sexto et faciet fructus trium annorum
22seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera
23terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenae et coloni mei estis
24unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione vendetur
25si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit propinquus eius potest redimere quod ille vendiderat
26sin autem non habuerit proximum et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire
27conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod reliquum est reddet emptori sicque recipiet possessionem suam
28quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum iobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum
29qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annus
30si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum et redimi non poterit etiam in iobeleo
31sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet agrorum iure vendetur si ante redempta non fuerit in iobeleo revertetur ad dominum
32aedes Levitarum quae in urbibus sunt semper possunt redimi
33si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios Israhel
34suburbana autem eorum non venient quia possessio sempiterna est
35si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum
36ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te
37pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges
38ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus
39si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non eum opprimes servitute famulorum
40sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum iobeleum operabitur apud te
41et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum
42mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Aegypti non venient condicione servorum
43ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum
44servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt
45et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulos
46et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum fratres autem vestros filios Israhel ne opprimatis per potentiam
47si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini et adtenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius
48post venditionem potest redimi qui voluerit ex fratribus suis redimet eum
49et patruus et patruelis et consanguineus et adfinis sin autem et ipse potuerit redimet se
50supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata
51si plures fuerint anni qui remanent usque ad iobeleum secundum hos reddet et pretium
52si pauci ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum et reddet emptori quod reliquum est annorum
53quibus ante servivit mercedibus inputatis non adfliget eum violenter in conspectu tuo
54quod si per haec redimi non potuerit anno iobeleo egredietur cum liberis suis
55mei sunt enim servi filii Israhel quos eduxi de terra Aegypti







Copyright Information