Teilen

 

2.Chronik 11

Diese Kapitel in anderen Übersetzungen
Luther 1912,  Elberfelder 1905,  Elberfelder 1871,  Schlachter 1951,  Luther 1545,  Textbibel,  Neue evang. Übersetzung,  King James(Englisch),  

oder ganz einfach drücken Sie "Übersetzungen" um die unterschiedlichen Übersetzungen parallel anzuzeigen bzw. vergleichen.
StelleVulgate
1venit autem Roboam in Hierusalem et convocavit universam domum Iuda et Beniamin in centum octoginta milibus electorum atque bellantium ut dimicaret contra Israhel et converteret ad se regnum suum
2factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei dicens
3loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda et ad universum Israhel qui est in Iuda et Beniamin
4haec dicit Dominus non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros revertatur unusquisque in domum suam quia mea hoc gestum est voluntate qui cum audissent sermonem Domini reversi sunt nec perrexerunt contra Hieroboam
5habitavit autem Roboam in Hierusalem et aedificavit civitates muratas in Iuda
6extruxitque Bethleem et Aetham et Thecue
7Bethsur quoque et Soccho et Odollam
8necnon Geth et Maresa et Ziph
9sed et Aduram et Lachis et Azecha
10Saraa quoque et Ahilon et Hebron quae erant in Iuda et Beniamin civitates munitissimas
11cumque clausisset eas muris posuit in eis principes ciborumque horrea hoc est olei et vini
12sed et in singulis urbibus fecit armamentaria scutorum et hastarum firmavitque eas multa diligentia et imperavit super Iudam et Beniamin
13sacerdotes autem et Levitae qui erant in universo Israhel venerunt ad eum de cunctis sedibus suis
14relinquentes suburbana et possessiones suas et transeuntes ad Iudam et Hierusalem eo quod abiecisset eos Hieroboam et posteri eius ne sacerdotio Domini fungerentur
15qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et daemonum vitulorumque quos fecerat
16sed et de cunctis tribubus Israhel quicumque dederant cor suum ut quaererent Dominum Deum Israhel venerunt Hierusalem ad immolandas victimas Domino Deo patrum suorum
17et roboraverunt regnum Iuda et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos ambulaverunt enim in viis David et Salomonis annis tantum tribus
18duxit autem Roboam uxorem Maalath filiam Hierimuth filii David Abiail quoque filiam Heliab filii Isai
19quae peperit ei filios Ieus et Somoriam et Zoom
20post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom quae peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salumith
21amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas nam uxores decem et octo duxerat concubinasque sexaginta et genuit viginti octo filios et sexaginta filias
22constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super fratres suos ipsum enim regem facere cogitabat
23qui sapientior fuit et potentior super omnes filios eius et in cunctis finibus Iuda et Beniamin et in universis civitatibus muratis praebuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores







Copyright Information