Teilen

 

1.Timotheus 3

Diese Kapitel in anderen Übersetzungen
Luther 1912,  Elberfelder 1905,  Elberfelder 1871,  Schlachter 1951,  Luther 1545,  Textbibel,  Neue evang. Übersetzung,  King James(Englisch),  Westcott-Hort (Griechisch),  Gottes Agenda  

oder ganz einfach drücken Sie "Übersetzungen" um die unterschiedlichen Übersetzungen parallel anzuzeigen bzw. vergleichen.
StelleVulgate
1fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat
2oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem
3non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidum
4suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate
5si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit
6non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli
7oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli
8diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum sectantes
9habentes mysterium fidei in conscientia pura
10et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes
11mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus
12diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibus
13qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu
14haec tibi scribo sperans venire ad te cito
15si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis
16et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria







Copyright Information