Teilen

 

1.Mose 23

Diese Kapitel in anderen Übersetzungen
Luther 1912,  Elberfelder 1905,  Elberfelder 1871,  Schlachter 1951,  Luther 1545,  Textbibel,  Neue evang. Übersetzung,  King James(Englisch),  

oder ganz einfach drücken Sie "Übersetzungen" um die unterschiedlichen Übersetzungen parallel anzuzeigen bzw. vergleichen.
StelleVulgate
1vixit autem Sarra centum viginti septem annis
2et mortua est in civitate Arbee quae est Hebron in terra Chanaan venitque Abraham ut plangeret et fleret eam
3cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios Heth dicens
4advena sum et peregrinus apud vos date mihi ius sepulchri vobiscum ut sepeliam mortuum meum
5responderuntque filii Heth
6audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento eius sepelias mortuum tuum
7surrexit Abraham et adoravit populum terrae filios videlicet Heth
8dixitque ad eos si placet animae vestrae ut sepeliam mortuum meum audite me et intercedite apud Ephron filium Soor
9ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulchri
10habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth responditque ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius dicens
11nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam quae in eo est praesentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuum
12adoravit Abraham coram populo terrae
13et locutus est ad Ephron circumstante plebe quaeso ut audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in eo
14respondit Ephron
15domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum tuum
16quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos argenti et probati monetae publicae
17confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum
18Abrahae in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui intrabant portam civitatis illius
19atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri duplici qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra Chanaan
20et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahae in possessionem monumenti a filiis Heth







Copyright Information