Teilen

 

1.Korinther 3

Diese Kapitel in anderen Übersetzungen
Luther 1912,  Elberfelder 1905,  Elberfelder 1871,  Schlachter 1951,  Luther 1545,  Textbibel,  Neue evang. Übersetzung,  King James(Englisch),  Westcott-Hort (Griechisch),  Gottes Agenda  

oder ganz einfach drücken Sie "Übersetzungen" um die unterschiedlichen Übersetzungen parallel anzuzeigen bzw. vergleichen.
StelleVulgate
1et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo
2lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales
3cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis
4cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus
5ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit
6ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit
7itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus
8qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem
9Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio estis
10secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet
11fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus
12si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam
13uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit
14si cuius opus manserit quod superaedificavit mercedem accipiet
15si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem
16nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis
17si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos
18nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens
19sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum
20et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt
21itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt
22sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt
23vos autem Christi Christus autem Dei







Copyright Information